LABERIUS Jul

LABERIUS Jul
LABERIUS Jul
Decimus, poeta, mimographus, eques Rom. A. Gell. l. 3. c. 18. et l. 13. c. 7. et 14. Sen. 7. Declam. Laberium mimum Divus Iul. Iudis suis produxit, deinde Equestriordini reddidit: quem cum iussisset ire sessum, omnes equites ita se coractavêrunt, ut venientem non reciperent. Horat. Serm. l. 1. Sat. x. v. 5.
--- Name sie
Et Laberi mimos, ut pulchra poemata, mirer.
Obiit Puteolis, Olymp. 184. Nic. Loyd. Potius Decius. Admodum fuit dicax, ita ut nemini, ne quidem ipsi Caesari in Mimis fuis pepercerit; in quem ut et in Ciceronem scommata, exstant apud Macrob. Sat. l. 2. c.3. Et 6. Hinc est, quod Cic. in Ep. ad Trebatium, quae habetur l. 7. Ep. Fam. ait, Si non augeat rem suam apud Caesarem, satius esse, ut Romam revertatur, ne vacuus tediens rideatur a Laberio ac Valerio. Nihilominus illum tantopere amavit Caesar, ut eum in suorum ludorum fine annulo aureo et quingentis sestertiis donaverit, atque e vestigio e scena per orchestram in quartumdecimum ordinem ad spectandum transmiscrit, ut referunt Suet. et Macrob. in Sat. l. 2. c. 7. Ipse, ut erat asperae libertatis Eques, se in scenam a Caesare, ut ipse Mimos ageret, quos scriptitabat, produci his verbis questus est:
Ergo bis tricenis annis actis sind tota.
Eques Romanus lare egressus meo,
Domum revertar mimus. nimirum hoc die
Uno plus vixi, mihi quam vivendum fuit
Scilicet, ait Praetor, qui in scenam prodierit, infamis est. In Mimis tandem victus est a P. Syro omnes provocante ac superance: Utriusque versus hac de re habentur apud Macrob. praesat. ut suprâ et quidem Laberii ita sonant:
Non possunt primi esse omnes omni in tempore.
Summum ad gradum cum claritatis veneris;
Consistes aegre et quam descendas, decides.
Cecidi ego, cadet qui sequitur. laus est publica.
Obiit decimo mense post C. Iulii Caes. interitum, Anno 2. Olymp. 184. Hier. in Chron.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Cónsules Romanos (Alto Imperio) — Anexo:Cónsules Romanos (Alto Imperio) Saltar a navegación, búsqueda Lista de Cónsules Romanos del Período Alto Imperio Contenido 1 Siglo I aC 2 Siglo I 3 Siglo II 4 Siglo …   Wikipedia Español

  • Anexo:Cónsules romanos (Alto Imperio) — Lista de los cónsules romanos del período del Alto Imperio Contenido 1 Siglo I a. C. 2 Siglo I 3 Siglo II 4 Siglo III …   Wikipedia Español

  • Römische Literatur — Römische Literatur. Erste Periode. Die Römer waren ursprünglich ein ackerbauendes Volk u. als solches von gesunder u. kräftiger Natur, streng sittlich u. ernst im Leben, fleißig u. ordnungsliebend im Hause, durch ihre politische Lage genöthigt… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Julliberrie's Grave — is an unchambered earthen Neolithic long barrow in the English county of Kent. It is situated near Chilham overlooking the River Stour on the Julliberrie Downs at Ordnance Survey, gbmapping|TR077532. The Stour Valley Walk passes close to the site …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”